monumenta.ch > Augustinus > 50
Augustinus, Enarrationes in Psalmos, IN PSALMUM XLIX. SERMO AD PLEBEM. <<<     >>> IN PSALMUM LI. SERMO AD POPULUM.

IN PSALMUM L. SERMO APPARAT EINBLENDEN

1 Multitudinis huius, nec frequentia fraudanda est, nec infirmitas oneranda. Silentium petimus et quietem, ut vox nostra post hesternum laborem possit aliquantis viribus perdurare. Credendum est Charitatem Vestram non ob aliud hodierno die copiosius convenisse, nisi ut oretis pro eis quos absentes facit alienus et perversus affectus. Neque enim loquimur de Paganis, neque de Iudaeis, sed de Christianis; neque de his adhuc catechumenis, sed de multis etiam baptizatis, a quorum lavacro nihil distatis, et eorum tamen cordi dissimiles estis. Quam multos enim hodie fratres nostros cogitamus et plangimus ire in vanitates et insanias mendaces, negligere quo vocati sunt! Qui si forte in ipso circo aliqua ex causa expavescant, continuo se signant, et stant illic portantes in fronte, unde abscederent si hoc in corde portarent. Deprecanda est misericordia Dei, ut donet intellectum ad ista damnanda, et affectum ad fugienda, et misericordiam ad ignoscenda. Opportune ergo de poenitentia Psalmus hodie cantatus est. Loquamur et cum absentibus: erit ad eos vox nostra memoria vestra. Ne saucios et languidos negligatis, sed ut facilius sanetis, sani permanere debetis. Corrigite arguendo, consolamini alloquendo, exemplum praebete bene vivendo, aderit eis qui adfuit et vobis. Non enim, vobis iam ista pericula praetergressis, fons misericordiae Dei praecisus est. Qua venistis, venient; qua transistis, transibunt. Molestum est quidem, et nimium periculosum, imo perniciosum, et pro certo exitiabile, quod scientes peccant. Aliter enim ad has vanitates currit qui vocem Christi contemnit, aliter ille qui novit quid fugiat. Sed nec de talibus desperari debere, iste psalmus ostendit.
2 Inscribitur enim titulus eius, Psalmus ipsi David, cum venit ad eum Nathan propheta, quando intravit aa Bersabee. Bersabee erat mulier uxor aliena. Cum dolore quidem dicimus et tremore, sed tamen Deus noluit taceri quod voluit scribi. Dicam ergo non quod volo, sed quod cogor; dicam non exhortans ad imitationem, sed instruens ad timorem. Huius mulieris uxoris alienae pulchritudine captus rex et propheta David, ex cuius semine secundum carnem Dominus venturus erat, adulteravit eam. Hoc in isto psalmo non legitur, sed in titulo eius apparet; in libro autem Regnorum plenius legitur. Utraque Scriptura canonica est, utrique sine ulla dubitatione a Christianis fides adhibenda est. Commissum atque conscriptum est. Huius etiam maritum in bello occidendum curavit: homicidio auxit adulterium: et post hoc factum missus est ad eum Nathan propheta, missus a Domino, qui eum argueret de tanto commisso .
3 Quid caveant homines, diximus; quid vero si lapsi fuerint imitentur, audiamus. Multi enim cadere volunt cum David, et nolunt surgere cum David. Non ergo cadendi exemplum propositum est, sed si cecideris, resurgendi. Attende, ne cadas. Non sit delectatio minorum lapsus maiorum, sed sit casus maiorum tremor minorum. Ad hoc propositum est, ad hoc scriptum est, ad hoc in ecclesia saepe lectum atque cantatum: audiant qui non ceciderunt, ne cadant, audiant qui ceciderunt, ut surgant. Tanti viri peccatum non tacetur, praedicatur in ecclesia. Audiunt male audientes, et quaerunt sibi patrocinia peccandi; attendunt unde defendant quod committere paraverunt, non unde caveant quod non commiserunt, et dicunt sibi: Si David, cur non et ego? Inde anima iniquior, quae cum propterea fecerit quia David fecit, ideo peius quam David fecit. Dicam hoc ipsum, si potero, planius. David nullum sibi ita ad exemplum proposuerat, ut tu: ceciderat lapsu cupiditatis, non patrocinio sanctitatis: tu tibi tanquam sanctum proponis ut pecces; non imitaris eius sanctitatem, sed imitaris ruinam. Hoc amas in David, quod in se odit David : praeparas te ad peccandum, disponis peccare: librum Dei ut pecces inspicis; Scripturas Dei ad hoc audis, ut facias quod displicet Deo: hoc non fecit David; correptus est per Prophetam, non lapsus est in propheta. Alii vero audientes salubriter, in casu fortis metiuntur infirmitatem suam; et quod damnat Deus devitare cupientes, ab aspectu securo abstinent oculos: non eos defigunt in pulchritudine carnis alienae, nec seipsos faciunt de perversa simplicitate securos, non dicunt, Bono animo attendi, benigne attendi, de charitate diu aspexi. Proponunt enim sibi casum David, et ad hoc illum magnum vident cecidisse, ut parvi nolint videre unde possint cadere. Reprimunt enim oculos a petulantia, non se facile adiungunt, non miscent se mulieribus alienis, non levant oculos faciles ad aliena maeniana, ad aliena solaria. De longe enim vidit David illam, in qua captus est. Mulier longe, libido prope. Alibi erat quod videret, in illo unde caderet. Attendenda est ergo haec infirmitas carnis, recordanda sunt verba Apostoli, Non ergo regnet peccatum in vestro mortali corpore. Non dixit, non sit; sed, non regnet. Inest peccatum, cum delectaris; regnat, si consenseris. Carnalis delectatio, praesertim usque ad illicita et aliena progrediens, frenanda est, non relaxanda; imperio domanda, non in imperio collocanda. Attende securus, si non habes unde movearis. Sed respondes: Fortiter teneo. Numquid tu fortior quam David?
4 Admonet etiam tali exemplo, non se quemquam debere extollere in prosperis rebus. Multi enim res adversas timent, res prosperas non timent. Periculosior est res prospera animo, quam adversa corpori. Prius corrumpit prospera, ut inveniat quod frangat adversa. Fratres mei, adversus felicitatem acrius vigilandum est. Propterea videte quemadmodum eloquium Dei in nostra felicitate tollat nobis securitatem: Servite, inquit, Domino in timore, et exsultate ei cum tremore. In exsultatione, ut gratias agamus; in tremore, ne cadamus. Hoc peccatum non fecit David, cum persecutorem Saülem pateretur. Quando David sanctus Saülem inimicum patiebatur, quando illius persecutionibus agitabatur, quando per diversa fugiebat ne in manus eius incideret , non concupivit alienam, non adulterata uxore occidit virum. Erat in infirmitate tribulationis suae tanto in Deum intentior, quanto miserior videbatur. Utile quiddam est tribulatio; utile medici ferramentum, quam diaboli tentamentum. Factus est securus devictis hostibus, pressura caruit, tumor excrevit. Valet ergo hoc exemplum ad id, ut timeamus felicitatem. Tribulationem, inquit, et dolorem inveni, et nomen Domini invocavi.
5 Sed factum est: dixerim haec eis qui non commiserunt, ut vigilent custodire integritatem suam, et cum attendunt magnum cecidisse, parvi timeant. Si vero aliquis iam lapsus haec audit, et aliquid in conscientia mali tenens; verba psalmi huius advertat: attendat quidem vulneris magnitudinem, sed non desperet medici maiestatem. Peccatum cum desperatione, certa mors. Nemo ergo dicat, Si iam aliquid mali feci, iam damnandus sum: Deus malis talibus non ignoscit, cur non addo peccata peccatis? Fruar hoc saeculo in voluptate, in lascivia, in cupiditate nefaria: iam perdita spe reparationis, vel hoc habeam quod video, si non possum habere quod credo. Iste ergo psalmus, sicut cautos facit eos qui non ceciderunt, sic desperatos esse non vult qui ceciderunt. Quisquis peccasti, et dubitas agere poenitentiam pro peccato tuo desperando salutem tuam, audi David gementem. Ad te Nathan propheta non est missus, ipse David ad te missus est. Audi eum clamantem, et simul clama; audi gementem, et congemisce; audi flentem, et lacrymas iunge; audi correctum, et condelectare. Si tibi non potuit intercludi peccatum, spes veniae non intercludatur. Missus est ad istum virum Nathan propheta: attende regis humilitatem. Non respuit verba praecipientis, non dixit, Audes mihi loqui regi? Rex sublimis Prophetam audivit; plebs eius humilis Christum audiat.
6 Audi ergo haec, et dic cum illo: Miserere mei, Deus, secundum magnam misericordiam tuam. Qui magnam misericordiam deprecatur, magnam miseriam confitetur. Quaerant parvam misericordiam tuam, qui nesciendo peccaverunt: Miserere, inquit, mei, secundum magnam misericordiam tuam. Subveni gravi vulneri secundum magnam medicinam tuam. Grave est quod habeo, sed ad Omnipotentem confugio. De meo tam lethali vulnere desperarem, nisi tantum medicum reperirem. Miserere mei, Deus, secundum magnam misericordiam tuam: et secundum multitudinem miserationum tuarum, dele iniquitatem meam. Quod ait, dele iniquitatem meam, hoc est, miserere mei, Deus. Et quod ait, secundum multitudinem miserationum tuarum, hoc est, secundum magnam misericordiam tuam. Quia magna est misericordia, multae sunt misericordiae; et de magna misericordia tua, multae sunt miserationes tuae. Attendis contemptores ut corrigas, attendis nescientes ut doceas, attendis confitentes ut ignoscas. Fecit hoc nesciens? Quidam fecerat aliqua, et multa mala fecerat; Misericordiam, inquit, consecutus sum, quia ignorans feci in incredulitate. Iste David non posset dicere, Ignorans feci. Non enim ignorabat quantum mali esset contrectatio coniugis alienae, et quantum malum esset interfectio mariti nescientis, et nec saltem irascentis. Consequuntur ergo misericordiam Domini qui ignorantes fecerunt; et qui scientes, consequuntur non qualemlibet misericordiam, sed magnam misericordiam.
7 Magis magisque lava me ab iniustitia mea. Quid est, Magis magisque lava? Multum inquinatum. Magis magisque lava peccata scientis, qui abluisti peccata ignorantis. Nec sic desperandum de misericordia tua. Et a delicto meo munda me. Quo merito? Medicus est, offer mercedem: Deus est, offer sacrificium. Quid dabis ut munderis? Vide enim quem invoces; iustum invocas: odit peccata, si iustus est; vindicat in peccata, si iustus est; non poteris auferre a Domino Deo iustitiam eius. Implora misericordiam, sed attende iustitiam: misericordia est ut ignoscat peccanti, iustitia est ut puniat peccatum. Quid ergo? Quaeris misericordiam, peccatum impunitum remanebit? Responderit David, responderint lapsi, responderint cum David, ut misericordiam mereantur sicut David, et dicant, Non Domine, non erit impunitum peccatum meum: novi iustitiam eius, cuius quaero misericordiam: non impunitum erit, sed ideo nolo ut tu me punias, quia ego peccatum meum punio; ideo peto ut ignoscas, quia ego agnosco.
8 Quoniam iniquitatem meam ego agnosco, et delictum meum coram me est semper. Non posui post dorsum meum quod feci, non intueor alios oblitus mei, non affecto stipulam eiicere de oculo fratris mei, cum sit trabes in oculo meo : peccatum meum ante me est, non post me. Fuit enim post me quando ad me missus est Propheta, et de ove pauperis similitudinem mihi proposuit. Ait enim Nathan propheta ad David: Erat dives quidam habens plurimas oves; pauper autem vicinus eius habebat unam oviculam, quam in sinu suo et de suo cibo nutriebat: venit hospes diviti; nihil de grege suo abstulit, oviculam vicini pauperis concupivit, ipsam suo hospiti occidit: quid dignus est? At ille profert iratus sententiam: plane tunc rex nesciens ubi captus esset, morte dignum divitem dixit, et ovem reddendam in quadruplum. Severissime atque iustissime. Sed peccatum eius nondum erat coram eo, post dorsum erat quod fecerat: suam iniquitatem nondum agnoscebat, et ideo alienae non ignoscebat. Sed Propheta ad hoc missus, abstulit a dorso peccatum, et ante oculos posuit, ut videret illam sententiam tam severam in se esse prolatam. Ad secandum et sanandum vulnus cordis eius, ferramentum fecit de lingua eius. Hoc fecit Dominus Iudaeis, quando ad eum adulteram mulierem adduxerunt, proponentes laqueum tentationis, et in id quod proposuerant incidentes. In adulterio, inquiunt, haec mulier deprehensa est: Moyses huiusmodi lapidari iussit; tu de illa quid censes? tanquam bicipiti muscipula tentantes capere Sapientiam Dei, ut si iuberet occidi, perderet mansuetudinis famam; si autem iuberet dimitti, incurreret, tanquam reprehensor legis, calumniam. Quid ergo respondit? Non ait, Occidite; non ait, Dimittite: sed ait, Qui se scit sine peccato esse, primus in illam lapidem iaciat. Iusta lex, quae iubet adulteram occidi: sed haec lex iusta ministros habeat innocentes. Attenditis quam adducitis, attendite et qui estis. Illi hoc audito, unus post alterum discesserunt. Remansit adultera et Dominus, remansit vulnerata et medicus, remansit magna miseria et magna misericordia. Adducentes erubuerunt, nec veniam petiverunt; adducta confusa est, et sanata. Ait illi Dominus: Mulier, nemo te condemnavit? Et illa: Nemo, Domine. Et ille: Nec ego te condemnabo; vade, deinceps iam noli peccare. Numquid Christus fecit contra legem suam? Neque enim Pater eius sine Filio dederat legem. Si coelum et terra et omnia quae in eis sunt per ipsum facta sunt, lex sine Verbo Dei quomodo conscripta est? Non ergo Deus contra legem suam, quia nec imperator contra leges suas facit, quando confessis dat indulgentiam. Moyses minister Legis, Christus promulgator Legis: Moyses lapidat ut iudex, Christus indulget ut rex. Misertus est ergo eius Deus secundum magnam misericordiam suam, sicut hic rogat, sicut hic petit, sicut exclamat et dolet: quod illi adulteram offerentes facere noluerunt; vulnera sua ostendente medico cognoverunt, medicinam a medico non quaesierunt. Ita sunt multi quos peccare non pudet, agere poenitentiam pudet. O incredibilis insania! De vulnere ipso non erubescis, de ligatura vulneris erubescis? Nonne nudum foedius et putidius est? Confuge ergo ad medicum, age poenitentiam, dic: Iniquitatem meam ego agnosco, et peccatum meum ante me est semper.
9 Tibi soli peccavi, et malignum coram te feci. Quid est hoc? Coram hominibus enim non erat adulterata uxor aliena, et maritus occisus? Nonne omnes noverant quod David fecerat? Quid est, Tibi soli peccavi, et malignum coram te feci? Quia tu solus sine peccato. Ille iustus punitor, qui non habet quod in illo puniatur: ille iustus reprehensor, qui non habet quod in illo reprehendatur. Tibi soli, inquit, peccavi, et malignum coram te feci: ut iustificeris in sermonibus tuis, et vincas cum iudicaris. Cui dicat, fratres, cui dicat difficile est advertere. Deo utique loquitur, et manifestum est quomodo Deus Pater non est iudicatus. Quid est, Tibi soli peccavi, et malignum coram te feci: ut iustificeris in sermonibus tuis, et vincas cum iudicaris? Videt futurum iudicem iudicandum, iudicandum a peccatoribus iustum, et in eo vincentem, quia quod in illo iudicaretur non erat. Solus enim in hominibus verum dicere potuit homo Deus : Si invenistis in me peccatum, dicite. Sed forte erat quod homines latebat, et non inveniebant illi quod erat quidem, sed manifestum non erat? Alio loco ait, Ecce venit princeps mundi, acutus inspector omnium peccatorum: ecce, inquit, venit princeps mundi huius, morte affligens peccatores praepositus mortis; invidia enim diaboli mors intravit in orbem terrarum. Ecce, inquit, venit princeps mundi huius (dixit haec proximus passioni), et in me nihil inveniet, nihil peccati, nihil morte dignum, nihil damnatione dignum. Et tanquam ei diceretur, Cur ergo moreris? Sequitur, et dicit: Sed ut sciant omnes quia voluntatem Patris mei facio, surgite, eamus hinc. Patior, inquit, indignus pro dignis, ut eos dignos faciam vita mea, pro quibus indigne patior mortem illorum. Huic itaque nullum habenti peccatum dicit in praesentia propheta David: Tibi soli peccavi, et malignum coram te feci: ut iustificeris in sermonibus tuis, et vincas cum iudicaris. Superas enim omnes homines, omnes iudices, et qui se putat iustum, coram te iniustus est: tu solus iuste iudicas, iniuste iudicatus, qui potestatem habes ponendi animam tuam, et potestatem habes iterum sumendi eam. Vincis ergo cum iudicaris. Omnes homines superas, quia plus es quam homines, et per te facti sunt homines.
10 Tibi soli peccavi, et malignum coram te feci: ut iustificeris in sermonibus tuis, et vincas cum iudicaris. Ecce enim in iniquitatibus conceptus sum. Tanquam diceretur, Vincuntur illi qui fecerunt quod et tu David: non enim hoc parvum malum parvumque peccatum, adulterium et homicidium: quid illi qui ex quo nati sunt de ventre matris suae, nihil tale fecerunt? etiam ipsis imputas aliqua peccata, ut ille omnes vincat cum coeperit iudicari? Suscepit personam generis humani David, et attendit omnium vincula, propaginem mortis consideravit, originem iniquitatis advertit, et ait: Ecce enim in iniquitatibus conceptus sum. Numquid David de adulterio natus erat, de Iesse viro iusto et coniuge ipsius? Quid est quod se dicit in iniquitate conceptum, nisi quia trahitur iniquitas ex Adam? Etiam ipsum vinculum mortis cum ipsa iniquitate concretum est. Nemo nascitur nisi trahens poenam, trahens meritum poenae. Dicit et in alio loco propheta: Nemo mundus in conspectu tuo, nec infans cuius est unius diei vita super terram? Novimus enim et Baptismo Christi solvi peccata, et Baptismum Christi valere ad remissionem peccatorum. Si infantes omni modo innocentes sunt, cur matres ad Ecclesiam cum languentibus currunt? Quid illo Baptismo, quid illa remissione dimittitur? Innocentem magis video flentem quam irascentem. Quid eluit Baptismus? quid solvit illa gratia? Solvitur propago peccati. Quia si loqui tibi posset ille infans, diceret; et si iam intellectum haberet, quem habebat David, responderet tibi: Quid me attendis infantem? Non quidem vides facinora mea: sed ego in iniquitate conceptus sum, Et in peccatis mater mea me in utero aluit. Praeter hoc vinculum concupiscentiae carnalis natus est Christus sine masculo, ex virgine concipiente de Spiritu sancto. Non potest iste dici in iniquitate conceptus; non potest dici, In peccatis mater eius in utero eum aluit, cui dictum est: Spiritus sanctus superveniet in te, et virtus Altissimi obumbrabit tibi. Non ergo ideo in iniquitate concipiuntur homines, et in peccatis in utero a matribus aluntur, quia peccatum est misceri coniugibus; sed quia illud quod fit, utique fit de carne poenali. Poena enim carnis mors est, et utique inest ipsa mortalitas. Unde Apostolus non moriturum corpus dixit, sed mortuum: Corpus quidem mortuum est, inquit, propter peccatum; spiritus autem vita est propter iustitiam. Quomodo ergo sine vinculo peccati nascitur, quod concipitur et seminatur de corpore mortuo propter peccatum? Opus hoc castum in coniuge non habet culpam, sed origo peccati trahit secum debitam poenam. Non enim maritus, quia maritus est, mortalis non est, aut aliunde nisi peccato mortalis est. Erat enim et Dominus mortalis, sed non de peccato: suscepit poenam nostram, et ideo solvit culpam nostram. Merito ergo in Adam omnes moriuntur, in Christo autem omnes vivificabuntur. Per unum hominem enim, ait Apostolus, peccatum in hunc mundum intravit, et per peccatum mors, et ita in omnes homines pertransiit, in quo omnes peccaverunt. Definita est sententia: In Adam, inquit, omnes peccaverunt. Solus esse innocens infans potuit, qui de opere Adam non natus est.
11 Ecce enim veritatem dilexisti: incerta et occulta sapientiae tuae manifestasti mihi. Veritatem dilexisti: id est, impunita peccata etiam eorum quibus ignoscis, non reliquisti. Veritatem dilexisti: sic misericordiam praerogasti, ut servares et veritatem. Ignoscis confitenti, ignoscis, sed seipsum punienti: ita servatur misericordia et veritas; misericordia, quia homo liberatur; veritas, quia peccatum punitur. Ecce enim veritatem dilexisti: incerta et occulta sapientiae tuae manifestasti mihi. Quae occulta? quae incerta? Quia Deus ignoscit et talibus. Nihil tam occultum, nihil tam incertum. Ad hoc incertum Ninivitae poenitentiam egerunt. Dixerunt enim, quamvis post minas prophetae, quamvis post illam vocem, Triduo, et Ninive subvertetur: dixerunt apud se, petendam esse misericordiam: dixerunt ita apud se disceptantes, Quis novit, si Deus flectat in melius sententiam suam, et miseretur? Incertum erat, cum dicitur, Quis novit. De incerto poenitentiam egerunt, certam misericordiam meruerunt: prostraverunt se in lacrymis, in ieiuniis, in cilicio et in cinere prostraverunt se, gemuerunt, fleverunt, pepercit Deus. Stetit Ninive, an eversa est Ninive? Aliter quidem videtur hominibus, et aliter visum est Deo. Ego autem puto impletum fuisse quod propheta praedixerat. Respice quae fuit Ninive, et vide quia eversa est, eversa in malo, aedificata in bono: sicut eversus Saulus persecutor, aedificatus Paulus praedicator. Quis non diceret civitatem istam, in qua nunc sumus, feliciter eversam, si omnes illi insani, nugis suis desertis, ad ecclesiam compuncto corde concurrerent, Dei misericordiam de suis factis praeteritis invocarent? Nonne diceremus: Ubi est illa Carthago? Quia non est quod erat, eversa est: sed si est, quod non erat, aedificata est. Ita dicitur Ieremiae: Ecce dabo tibi eradicare, suffodere, evertere, disperdere, et rursus aedificare, et plantare. Inde est vox illa Domini: Ego percutiam, et ego sanabo. Percutit putredinem facinoris, sanat dolorem vulneris. Faciunt medici cum secant, percutiunt et sanant; armant se ut feriant, ferrum gestant et curare veniunt. Sed quia peccata magna erant Ninivitarum, dixerunt. Quis novit? Hoc incertum patefecerat Deus servo suo David. Cum enim dixisset, stante et arguente se Propheta, Peccavi: statim audivit a Propheta, id est a Spiritu Dei qui erat in Propheta, Dimissum est tibi peccatum tuum. Incerta et occulta sapientiae suae manifestavit ei.
12 Asperges me, inquit, hyssopo, et mundabor. Hyssopum herbam novimus humilem, sed medicinalem: saxo haerere radicibus dicitur. Inde in mysterio mundandi cordis similitudo assumpta est. Apprehende et tu radicem dilectionis petram tuam: esto humilis in humili Deo tuo, ut sis excelsus in glorificato Deo tuo: Aspergeris hyssopo, humilitas Christi te mundabit. Noli herbam contemnere, vim medicamenti attende. Aliquid etiam dicam quod a medicis solemus audire, vel experiri in aegrotis. Hyssopum dicunt purgandis pulmonibus aptum esse. In pulmone solet notari superbia: illic enim inflatio, illic anhelitus. Dicebatur de Saulo persecutore, tanquam de Saulo superbo, quod ibat ad vinciendos Christianos spirans caedem : anhelabat caedes, anhelabat sanguinem, nondum purgato pulmone. Audi et hic humiliatum, quia hyssopo purgatum: Asperges me hyssopo, et mundabor; lavabis me, id est, mundabis me: et super nivem dealbabor. Etsi fuerint, inquit, peccata vestra sicut phoenicium, tanquam nivem dealbabo. De talibus sibi exhibet Christus vestem sine macula et ruga. Proinde vestis eius in monte, quae tanquam nix dealbata effulsit, significavit Ecclesiam omni macula peccati mundatam.
13 Sed ubi humilitas ex hyssopo? Audi sequentia: Auditui meo dabis exsultationem et laetitiam, et exultabunt ossa humiliata. Auditui meo, inquit, dabis exsultationem et laetitiam: gaudebo audiendo te, non loquendo contra te. Peccasti, quid defendis te? Loqui vis: patere, audi, cede divinis vocibus, ne perturberis et amplius vulnereris: commissum est, non defendatur; in confessionem veniat, non in defensionem. Adhibes te defensorem peccati tui, vinceris: non innocentem patronum adhibuisti, non est tibi utilis defensio tua. Quis es enim qui te defendas? Idoneus es tu ad accusandum te. Noli dicere, aut, Nihil feci; aut, Quid magnum feci; aut, Fecerunt et alii. Si faciendo peccatum nihil te dicis fecisse, nihil eris, nihil accipies; paratus est Deus dare indulgentiam, claudis contra te; ille paratus est dare, noli opponere obicem defensionis, sed aperi sinum confessionis. Auditui meo dabis exsultationem et laetitiam. Ipse donet ut dicam quod sentio. Feliciores sunt qui audiunt, quam qui loquuntur. Qui enim discit, humilis est: qui autem docet, laborat ut non sit superbus, ne male placendi affectus irrepat, ne Deo displiceat qui vult placere hominibus. Magnus tremor est in docente, fratres mei, magnus tremor est noster in his vocibus nostris. Credite cordi nostro quod videre non potestis: scit ipse qui mitescat nobis, qui propitius sit nobis, cum quanto sub illo tremore ad vos loquimur. Cum autem ipsum aliquid suggerentem et docentem intus audimus, securi sumus, securi gaudemus: sub magistro enim sumus, illius gloriam quaerimus, illum docentem laudamus: delectat nos veritas eius intus, ubi nemo facit vel audit strepitum: ibi dixit iste esse laetitiam suam et exsultationem suam. Auditui meo, inquit, dabis exsultationem et laetitiam. Et ideo quia humilis, audit. Qui audit, qui vere audit et bene audit, humilis audit: gloria enim in illo est a quo audit quod audit. Posteaquam dixit, Auditui meo dabis exsultationem et laetitiam; continuo demonstravit quid faciat auditio, Exsultabunt ossa humiliata. Humiliata sunt ossa, ossa audientis non habent fastum, non habent tumorem, quem in se vix vincit qui loquitur. Inde et ille humilis magnus, quo in natis mulierem nemo maior surrexit, ille qui ita se humiliavit ut se indignum diceret solvere corrigiam calceamenti Domini sui, Ioannes ille Baptista, dans gloriam magistro suo et ideo amico suo, ait; cum Christus putaretur, et ex eo superbire posset, et se extendere: non enim ipse se dixerat Christum; sed poterat accipere hominum errorem hoc putantium, ultro istum honorem deferre volentium : sed respuit falsum honorem ut inveniret veram gloriam : et vide humilitatem de auditu: ait, Qui habet sponsam, sponsus est; amicus autem sponsi stat et audit eum. Stantem se fecit et audientem, non cadentem et loquentem, Stat, inquit, et audit eum. Audistis auditum; ubi est exsultatio et laetitia? Continuo sequitur: Stat et audit eum, et gaudio gaudet propter vocem sponsi. Auditui meo dabis exsultationem et laetitiam, et exsultabunt ossa humiliata.
14 Averte faciem tuam a peccatis meis, et omnes iniquitates meas dele. Iam enim exsultant ossa humiliata, iam hyssopo mundatus, humilis factus sum. Averte faciem tuam, non a me, sed a peccatis meis. Alibi quippe orans dicit: Ne avertas faciem tuam a me. Qui non vult a se averti faciem Dei, vult averti faciem Dei a peccatis suis. Peccatum enim unde se Deus non avertit, advertit: si advertit, animadvertit. Averte faciem tuam a peccatis meis, et omnes iniquitates meas dele. Satagit de illo grandi peccato: plus praesumit, omnes deleri vult iniquitates suas; praesumit de medici manu, de magna illa misericordia quam in principio Psalmi invocavit: Omnes iniquitates meas dele. Avertit faciem Deus, et sic delet; avertendo faciem peccata delet, advertendo scribit. Audisti avertendo delentem, audi advertendo quid facientem. Vultus autem Domini super facientes mala, ut perdat de terra memoriam eorum : non delendo peccata eorum. Hic autem quid rogat? Averte faciem tuam a peccatis meis. Bene rogat. Ipse enim non avertit faciem a peccatis suis, dicens, Quoniam peccatum meum ego cognosco. Merito rogas, et bene rogas ut Deus avertat faciem a peccato tuo, si tu inde non avertis faciem: si vero tu peccatum tuum in dorso ponis, Deus ibi faciem ponit. Tu peccatum tuum ante faciem tuam converte, si vis ut inde Deus faciem suam avertat; et sic securus rogas, et exaudit.
15 Cor mundum crea in me, Deus. Crea, non quasi novum aliquid institue, dicere voluit: sed quia poenitens orabat, qui commiserat aliquid quod priusquam committeret innocentior erat, ostendit quemadmodum dixerit, Crea. Et spiritum rectum innova in visceribus meis. Per factum, inquit, meum inveterata erat atque curvata rectitudo spiritus mei. Dicit enim ex alio psalmo: Curvaverunt animam meam. Et quando se homo pronum facit ad terrenas concupiscentias, incurvatur quodammodo; cum autem erigitur in superna, rectum fit cor eius, ut bonus illi sit Deus. Quam bonus enim Deus Israel rectis corde! Proinde, fratres, audite. Aliquando Deus cui ignoscit in futuro saeculo, corripit eum de peccato in isto saeculo. Nam et ipsi David, cui dictum iam fuerat per Prophetam, Dimissum est peccatum tuum, evenerunt quaedam quae minatus erat Deus propter ipsum peccatum. Nam filius eius Abessalon adversus eum cruentum bellum gessit, et in multis humiliavit patrem suum. Ambulabat ille in dolore, in tribulatione humiliationis suae, ita subditus Deo, ut omnia iusta ei tribuens confiteretur quod nihil pateretur indigne, habens iam rectum cor cui non displicebat Deus. Iniuriosum quemdam et in os sibi dura maledicta iacientem patienter audiebat, ex adversa parte unum ex militibus qui erant cum filio eius impio. Et cum ille iaceret maledicta in regem, iratus unus ex comitibus David voluit ire et percutere eum; sed prohibetur a David. Et quomodo prohibetur? Ut diceret, Deus illum misit, ut mihi malediceret. Agnoscens culpam suam, amplexus est poenam suam, quaerens gloriam non suam; Dominum laudans in eo quod boni habebat, Dominum laudans in eo quod patiebatur, benedicens Dominum in omni tempore, semper laus eius in ore eius. Tales sunt omnes recti corde: non hi perversi, qui se rectos putant, et perversum Deum; qui quando aliquid faciunt mali, gaudent; quando aliquid mali patiuntur, blasphemant; insuper positi in tribulatione et flagello, dicunt de corde distorto, Deus, quid tibi feci? Vere quia nihil Deo fecerunt; omnia enim sibi fecerunt. Et spiritum rectum innova in visceribus meis.
16 Ne proiicias me a facie tua. Averte faciem tuam a peccatis meis: et ne proiicias me a facie tua. Cuius faciem timet, ipsius faciem invocat. Ne proiicias me a facie tua: et spiritum sanctum tuum ne auferas a me. Est enim spiritus sanctus in confitente. Iam ad donum Spiritus sancti pertinet, quia tibi displicet quod fecisti. Immundo spiritui peccata placent, sancto displicent. Quamvis ergo adhuc veniam depreceris, tamen ex alia parte quia tibi displicet malum quod commisisti, Deo coniungeris: hoc enim et tibi displicet, quod et illi. Iam duo estis ad expugnandam febrem tuam, tu et medicus. Quia ergo non potest esse confessio peccati et punitio peccati in homine a seipso; cum quisque sibi irascitur et sibi displicet, sine dono Spiritus sancti non est. Nec ait, spiritum sanctum tuum da mihi, sed, ne auferas a me. Et spiritum sanctum tuum ne auferas a me.
17 Redde mihi exsultationem salutaris tui. Redde quam habebam, quam peccando amiseram: Redde mihi exsultationem salutaris tui: utique Christi tui. Quis enim sine illo sanari potuit? Quia et antequam de Maria nasceretur, in principio erat Verbum, et Verbum erat apud Deum, et Deus erat Verbum : et ita a sanctis Patribus dispensatio susceptae carnis futura credebatur, sicut a nobis facta creditur. Tempora variata sunt, non fides. Redde mihi exsultationem salutaris tui: et spiritu principali confirma me. Nonnulli intellexerunt hic Trinitatem in Deo ipsum Deum, excepta dispensatione carnis: quoniam scriptum est, Deus spiritus est. Quod enim non est corpus, et tamen est, videtur restare ut spiritus sit. Intelligunt ergo hic nonnulli Trinitatem dictam; in spiritu recto Filium, in spiritu sancto Spiritum sanctum, in spiritu principali Patrem. Sive ergo hoc ita sit, sive spiritum rectum ipsius hominis accipi voluit, dicens, Spiritum rectum innova in visceribus meis, quem curvavi et distorsi peccando, ut iam Spiritus sanctus ipse sit spiritus principalis, quem et auferri a se noluit, et eo se voluit confirmari; non est haeretica quaelibet sententia.
18 Sed videte quid adiungat: Spiritu, inquit, principali confirma me. In quo confirma? Quia ignovisti mihi, quia securus sum non mihi imputari quod donasti, ex hoc factus securus, atque ista gratia confirmatus, non ero ingratus. Quid enim faciam? Doceam iniquos vias tuas. Doceam iniquos ex iniquo; id est, qui fuerim et ego iniquus, iam non iniquus, non a me ablato Spiritu sancto, et spiritu principali confirmatus, doceam iniquos vias tuas. Quas vias iniquos docebis? Et impii ad te convertentur. Si peccatum David impietati deputatur, non de se desperent impii, quia pepercit Deus impio; sed si ad eum convertantur, si vias ipsius discant: si autem impietati non deputatur factum David, sed illa proprie impietas dicitur apostare a Deo, unum Deum non colere, aut nunquam coluisse, aut quem colebat dimisisse, ad cumulum valet quod ait, Et impii ad te convertentur. Ita plenus es adipe misericordiae, ut ad te conversis, non solum quibuslibet peccatoribus, sed etiam impiis non sit desperandum. Et impii ad te convertentur. Utquid? Ut credentes in eum qui iustificat impium, deputetur fides eorum ad iustitiam.
19 Erue me de sanguinibus Deus, Deus salutis meae. Expressit latinus interpres verbo minus latino proprietatem tamen ex graeco. Nam omnes novimus latine non dici sanguines, nec sanguina; tamen quia ita graecus posuit plurali numero, non sine causa, nisi quia hoc invenit in prima lingua hebraea, maluit pius interpres minus latine aliquid dicere, quam minus proprie. Quare ergo pluraliter dixit: de sanguinibus? In multis sanguinibus, tanquam in origine carnis peccati, multa peccata intelligi voluit. Ad ipsa peccata respiciens Apostolus, quae veniunt de corruptione carnis et sanguinis, ait: Caro et sanguis regnum Dei non possidebunt. Nam utique secundum fidem veram eiusdem apostoli, caro ista resurget, et ipsa merebitur incorruptionem, dicente ipso: Oportet corruptibile hoc induere incorruptionem, et mortale hoc induere immortalitatem. Quia ergo corruptio ista de peccato est, ipsius nomine appellantur peccata: quemadmodum dicitur lingua et illud frustum carnis et membrum quod in ore movetur, cum verba distinguimus, et lingua quod per linguam fit, sicut dicimus aliam linguam graecam, aliam latinam: non enim caro diversa est, sed sonus. Quomodo ergo dicitur lingua, locutio quae fit per linguam: sic dicitur et sanguis, iniquitas quae fit per sanguinem. Attendens ergo multas iniquitates suas, et illud superius, Et omnes iniquitates meas dele; et eas tribuens corruptioni carnis et sanguinis, Libera me, inquit, de sanguinibus: hoc est, Libera me ab iniquitatibus, munda me ab omni corruptione. Incorruptionem enim desiderat qui dicit, Libera me de sanguinibus: quia caro et sanguis regnum Dei non possidebunt, neque corruptio incorruptionem. Erue me de sanguinibus Deus, Deus salutis meae. Ostendit quia cum fuerit salus perfecta in isto corpore, corruptio in eo non erit, quae intelligitur nomine carnis et sanguinis: ipsa est enim perfecta sanitas corporis. Nam modo quomodo sanum est quod labitur, quod indiget, quod habet perpetuam quamdam aegritudinem famis et sitis? Haec tunc non erunt: quia esca ventri, et venter escis. Deus autem et hunc et has evacuabit, Erit forma corporis perfecta ex Deo, absorpta morte in victoriam, nulla subrepente defectione, nullis mutata aetatibus, nullo labore lassata ut cibo fulciatur, et aliqua esca reficiatur. Sed non erimus sine esca et potu: ipse erit cibus noster Deus et potus noster. Solus ille cibus reficit nec deficit. Libera me de sanguinibus Deus, Deus salutis meae. Modo enim iam in ipsa salute sumus. Audi Apostolum: Spe enim salvi facti sumus. Et vide quia de ipsa salute corporis dicebat: In nobismetipsis, inquit, ingemiscimus, adoptionem exspectantes, redemptionem corporis nostri. Spe enim salvi facti sumus. Spes autem quae videtur, non est spes: quod enim videt quis, quid sperat? Si autem quod non videmus speramus, per patientiam exspectamus. Qui perseveraverit usque in finem, ipsa est illa patientia: hic salvus erit , ipsa est salus quam nondum habemus, sed habituri sumus. Nondum est res, sed certa spes. Et exsultabit lingua mea iustitiam tuam.
20 Domine, labia mea aperies, et os meum annuntiabit laudem tuam. Laudem tuam, quia creatus sum; laudem tuam, quia peccans non derelictus sum; laudem tuam, quia ut confiterer admonitus sum; laudem tuam, quia ut securus essem mundatus sum. Labia mea aperies, et os meum annuntiabit laudem tuam.
21 Quoniam si voluisses sacrificium, dedissem utique. In illo tempore erat David, quando sacrificia victimarum animalium offerebantur Deo, et videbat haec futura tempora. Nonne in his vocibus nos agnoscimus? Erant illa sacrificia figurata, praenuntiantia unum salutare sacrificium. Nec nos dimissi sine sacrificio sumus, quod Deo offeramus. Audi enim quid dicat curam gerens pro peccato suo, et ignosci sibi volens malum quod fecit: Si voluisses, inquit, sacrificium, dedissem utique. Holocaustis non delectaberis. Nihil ergo offeremus? sic veniemus ad Deum? Et unde illum placabimus? Offer; sane in te habes quod offeras. Noli extrinsecus thura comparare, sed dic: In me sunt, Deus, vota tua, quae reddam laudis tibi. Noli extrinsecus pecus quod mactes inquirere, habes in te quod occidas. Sacrificium Deo spiritus contribulatus: cor contritum et humiliatum Deus non spernit. Prorsus spernit taurum, hircum, arietem: iam non est tempus ut haec offerantur. Oblata sunt cum aliquid indicarent, cum aliquid promitterent; venientibus rebus promissis, promissiones ablatae sunt. Cor contritum et humiliatum Deus non spernit. Nostis quia excelsus est Deus: si te excelsum feceris, longinquabit a te; si te humiliaveris, propinquabit ad te.
22 Videte quis iste sit: unus videbatur deprecari David, videte hic imaginem nostram et typum Ecclesiae. Benigne fac, Domine, in bona voluntate tua Sion. Huic Sion benigne fac. Quae est Sion? Civitas sancta. Quae est civitas sancta? Quae abscondi non potest super montem constituta. Sion in speculatione quia aliquid spectat quod sperat. Interpretatur enim Sion Speculatio, et Ierusalem Visio pacis. Agnoscitis ergo vos in Sion et in Ierusalem, si certi expectatis spem futuram, et si pacem habetis cum Deo. Et aedificentur muri Ierusalem. Benigne fac, Domine, in bona voluntate tua Sion, et aedificentur muri Ierusalem: Non sibi enim tribuat Sion aliqua merita sua: tu cum illa fac benigne. Aedificentur muri Ierusalem: munimenta construantur immortalitatis nostrae, in fide, et spe, et charitate.
23 Tunc acceptabis sacrificium iustitiae: modo autem sacrificium pro iniquitate, spiritum contribulatum et cor humiliatum; tunc sacrificium iustitiae laudes solas. Beati enim qui habitant in domo tua, in saecula saeculorum laudabunt te : hoc est enim sacrificium iustitiae. Oblationes et holocaustomata. Quae sunt holocaustomata? Totum igne consumptum. Quando totum pecus imponebatur arae igne consumendum, holocaustum dicebatur. Totos nos divinus ignis absumat, et fervor ille totos arripiat. Quis fervor? Nec est qui se abscondat a calore eius. Quis fervor? De quo dicit Apostolus, Spiritu ferventes. Non tantum anima nostra absumatur ab illo divino igne sapientiae, sed et corpus nostrum, ut mereatur ibi immortalitatem; sic levetur holocaustum, ut absorbeatur mors in victoriam. Oblationes et holocaustomata. Tunc imponent super altare tuum vitulos. Unde vitulos? Quid ibi eliget? Innocentiam novae aetatis, an libera colla a iugo legis?
24 Psalmus in nomine Christi, etsi forte non ut volumus, verumtamen ut potuimus, terminatus est. Restat paucis alloqui vos, fratres, propter multa mala inter quae vivimus. Neque enim viventes in rebus humanis, migrare possumus a rebus humanis. Cum tolerantia vivendum est nobis inter malos: quia cum mali essemus, cum tolerantia vixerunt boni inter nos. Non obliviscentes quid fuerimus, non desperabimus de his qui nunc sunt quod fuimus. Verumtamen, charissimi, in tanta morum diversitate et tam detestabili corruptela, regite domos vestras, regite filios vestros, regite familias vestras. Quomodo ad nos pertinet in Ecclesia loqui vobis, sic ad vos pertinet in domibus vestris agere, ut bonam rationem reddatis de his qui vobis sunt subditi. Amat Deus disciplinam. Perversa autem et falsa innocentia est, habenas laxare peccatis. Valde inutiliter, valde perniciose sentit filius patris lenitatem, ut postea Dei sentiat severitatem: et hoc non solus, sed cum dissoluto patre suo. Quid enim? Si ipse non peccat, et non facit quod filius eius, ideo non debet ab ipsa nequitia filium prohibere? An forte ut videatur filio eius quia et pater talia faceret, nisi senuisset? Peccatum quod tibi non displicet in filio tuo, delectat te; sed aetas deseruit, non cupiditas. Maxime, fratres mei, filios vestros fideles attendite, quos fidedixistis ut baptizarentur. Sed forte negligit malus filius vel monita patris, vel obiurgationem, vel severitatem: tu imple personam tuam; Deus de illo exigit suam.



Augustinus, Enarrationes in Psalmos, IN PSALMUM XLIX. SERMO AD PLEBEM. <<<     >>> IN PSALMUM LI. SERMO AD POPULUM.
monumenta.ch > Augustinus > 50